monumenta.ch > Plinius > sectio 27

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 0, 27
quare plenum verecundiae illud, quod omnia opera tamquam novissima inscripsere et tamquam singulis fato adempti. tria non amplius, ut opinor, absolute traduntur inscripta ILLE FECIT, quae suis locis reddam. quo apparuit summam artis securitatem auctori placuisse, et ob id magna invidia fuere omnia ea.